monumenta.ch > Hieronymus > sectio 31 > XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX. (a 507/511) > III. POPULO ROMANO ATHALARICUS REX. (a. 526 post Aug. 30) > bnf10439.72 r > XXIII. THEODORAE AUGUSTAE THEODAHADUS REX. (a. 535) > Psalmi, 68 > XXXVIII. VVANDIL THEODERICUS REX. (a 508) > XVII. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 527/528) > sectio 3 > bnf10439.50 r > sectio 2 > ad Ephesios, 3 > sectio 90 > sectio 49 > bnf8671.60 > sectio 15 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.270 > bnf9389.367 > sectio 3 > bnf8671.62 > 8 > bnf10439.33 v > sectio 30 > bnf9389.371 > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 57
Quod si iuxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem iuxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: iuxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur . Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est.